라틴어 문장 검색

Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장274)
Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장10)
salis fossilis P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장290)
aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장4)
si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장5)
Ac si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장71)
squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. V;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장161)
aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장10)
aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장12)
nitri, auripigmenti, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장19)
Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:9)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior est squama aeris], pumex;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 5장 1:1)
auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 1:3)
Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, [alcyoneum], aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, [acetum], galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, uinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 7장 1:1)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime [capite supra] comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION